Your Ad Here
Your Ad Here
Your Ad Here

Vexilla Regis Proeunt

9/17/2007

Vexilla Regis proeunt
Fulget crucis mysterium
Quo carne carnis Conditor Suspensus est patibulo

Quo vulneratus insuper
Mucrone diro lanceae
Ut nos lavaret crimine,
Manavit unda et sanguine.

Impleta sunt quae concinit
David fideli carmine
Dicens In nationibus
Regavit a ligno Deus

Arbor decora et fulgida
Ornata Regis purpura
Electa digno stipite
Tam sancta membra tangere

0 comments:

Post a Comment

  © Blogger template On The Road by Ourblogtemplates.com 2009

Back to TOP